Augustinus, De sancta virginitate, § 43
1 | De ipsa etiam continentia nonne apertissime dictum est: et cum Scirem, quia nemo esse potest continens nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum? Sed forte continentia donum dei est, sapientiam uero sibi ipse homo praestat, qua illud donum non suum, sed dei esse cognoscat. |
2 | immo dominus sapientes facit caecos, et: testimonium dei fidele sapientiam praestat paruulis, et: si quis indiget sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat, et dabitur ei. |
3 | sapientes autem esse uirgines decet, ne lampades earum extinguantur. |
4 | quomodo sapientes nisi non alta sapientes, sed humilibus consentientes? dixit enim homini ipsa sapientia: ecce pietas est sapientia. |
5 | si ergo nihil habes, quod non accepisti, noli altum sapere, sed time, et noli modicum diligere, quasi a quo tibi modicum dimissum est, sed potius multum dilige, a quo tibi multum tributum est. |
6 | si enim diligit, cui donatum est, ne redderet, quanto magis debet diligere, cui donatum est, ut haberet! nam et quisquis ab initio pudicus permanet, ab illo regitur; et quisquis ex inpudico pudicus fit, ab illo corrigitur; et quisquis usque in finem inpudicus est, ab illo deseritur. |
7 | hoc autem ille occulto iudicio facere potest, iniquo non potest. |
8 | et fortasse ideo latet, ut plus timeatur et minus superbiatur. |