Augustinus, De sancta virginitate, § 42
1 | Quapropter haec prima sit induendae humilitatis cogitatio, ne a se sibi putet esse dei uirgo, quod talis est, ac non potius hoc donum optimum desuper descendere a patre luminum, apud quem non est transmutatio nec momenti obumbratio. |
2 | ita enim non putabit modicum sibi esse dimissum, ut modicum diligat et ignorans dei iustitiam ac suam uolens constituere iustitiae dei non subiciatur. |
3 | in quo uitio erat Simon ille, quem superauit mulier, cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum. |
4 | sed cautius et uerius cogitabit omnia peccata sic habenda, tamquam dimittantur, a quibus deus custodit ne committantur. |
5 | testes sunt uoces piarum deprecationum in scripturis sanctis. |
6 | quibus ostenditur ea ipsa, quae praecipiuntur a deo, non fieri nisi dante atque adiuuante qui praecepit. |
7 | mendaciter enim petuntur, si ea non adiuuante eius gratia facere possemus. |
8 | quid tam generaliter maximeque praecipitur quam oboedientia, qua custodiuntur mandata dei? et tamen hanc inuenimus optari. |
9 | tu, inquit, praecepisti mandata tua custodiri nimis. |
10 | deinde sequitur: utinam dirigantur uiae meae ad custodiendas iustificationes tuas; tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. |
11 | quod deum praecepisse supra posuit, hoc ut a se inpleretur optauit. |
12 | hoc fit utique, ne peccetur; quod si peccatum fuerit, praecipitur, ut paeniteat, ne defensione et excusatione peccati pereat superbiendo qui fecit, dum non uult paenitendo perire quod fecit etiam hoc a deo petitur, ut intellegatur non fieri nisi eo praestante a quo petitur. |
13 | pone, inquit, domine, custodiam ori meo et ostium continentiae circum labia mea. |
14 | non declines cor meum in uerba mala ad excusandum excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem. |
15 | si ergo et oboedientia, qua eius mandata seruamus, et paenitentia, qua peccata nostra non excusamus, sed accusamus, optatur et petitur, manifestum est, quia cum fit, illo dante habetur, illo adiuuante conpletur. |
16 | apertius etiam dicitur propter oboedientiam: a domino gressus hominis diriguntur et uiam eius uolet; et de paenitentia dicit apostolus: ne forte det illis deus paenitentiam. |