monumenta.ch > Augustinus > § 40
Augustinus, De sancta virginitate, § 39 <<<     >>> § 41

Augustinus, De sancta virginitate, § 40

1 Et quae magis membra corporis sancti, quod est ecclesia, curare debent, ut super ea requiescat spiritus sanctus, quam uirginalem profitentia sanctitatem? quomodo autem requiescit, ubi non inuenit locum suum? quid aliud quam cor humilatum quod inpleat, non unde resiliat, quod erigat, non quod deprimat? cum apertissime dictum sit: super quem requiescet spiritus meus? super humilem et quietum et trementem uerba mea? iam iuste uiuis, iam pie uiuis, pudice, sancte, uirginali castitate uiuis; adhuc tamen hic uiuis et non humilaris audiendo: numquid non temptatio est uita humana super terram? non te a praefidenti elatione reuerberat: uae mundo ab scandalis? non contremescis, ne deputeris in multis quorum refrigescit caritas, quoniam abundat iniquitas? non percutis pectus, quod audis: quapropter qui se putat stare, caueat ne cadat? inter haec diuina monita et humana pericula itane adhuc uirginibus sanctis humilitatem persuadere laboramus? .
Augustinus HOME

bnf13367.155 ubk224.98