monumenta.ch > Augustinus > § 39
Augustinus, De sancta virginitate, § 38 <<<     >>> § 40

Augustinus, De sancta virginitate, § 39

1 Metuo, inquam, tibi uehementer, ne, cum te agnum quocumque ierit secuturam esse gloriaris, eum prae tumore superbiae sequi per angusta non possis.
2 bonum tibi est o anima uirginalis, ut sic, quomodo uirgo es, sic omnino seruans in corde, quod renata es, seruans in carne, quod nata es, concipias tamen a timore domini et parturias spiritum salutis.
3 timor quidem non est in caritate, sed perfecta, sicut scriptum est, caritas foras mittit timorem, sed timorem hominum, non dei, timorem temporalium malorum, non diuini in fine iudicii.
4 noli altum sapere, sed time; ama dei bonitatem, time seueritatem: utrumque te superbam esse non sinit.
5 amando enim times, ne amatum et amantem grauiter offendas.
6 nam quae grauior offensio.
7 quam ut superbia illi displiceas, qui propter te superbis displicuit? et ubi magis esse debet timor ille castus permanens in saeculum saeculi, quam in te, quae non cogitas quae sunt mundi.
8 quomodo placeas coniugi, sed quae sunt domini, quomodo placeas domino? ille alius timor non est in caritate; iste autem castus non recedit a caritate.
9 si non amas, time, ne pereas; si amas, time, ne displiceas.
10 illum timorem caritas foras mittit; cum isto intro currit.
11 dicit apostolus etiam Paulus: non enim accepimus spiritum seruitutis iterum in timore; sed accepimus spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba, pater.
12 illum eum timorem credo dicere, qui datus erat in uetere testamento, ne amitterentur temporalia bona, quae deus promiserat nondum sub gratia filiis, sed sub lege adhuc seruis.
13 est etiam timor ignis aeterni, propter quem deuitandum deo seruire nondum est utique perfectae caritatis.
14 aliud est enim desiderium praemii, aliud formido supplicii.
15 aliae uoces sunt: quo abibo ab spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? et aliae uoces sunt: unam peti a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini et protegi templum eius, et: ne auertas faciem tuam a me, et: desiderat et deficit anima mea in atria domini.
16 illas uoces habuerit, qui oculos leuare non audebat ad caelum et quae rigabat lacrimis pedes ad impetrandam ueniam grauium peccatorum; has autem tu habeto, quae sollicita es ea quae sunt domini, ut sis sancta et corpore et spiritu.
17 illis uocibus comitatur timor, qui tormentum habet, quem perfecta caritas foras mittit; his autem uocibus comitatur timor domini castus permanens in saeculum saeculi.
18 et utrique generi dicendum est: noli altum sapere, sed time.
19 ut homo nec de peccatorum suorum defensione nec de iustitiae praesumptione se extollat.
20 nam et ipse Paulus, qui dixit: non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, tamen timore comite caritatis ait: cum timore et tremore multo fui ad uos, et ea sententia, quam commemoraui, ne aduersus fractos oleae ramos insertus superbiret oleaster, ipse usus est dicens: noli altum sapere, sed time; ipse omnia membra Christi generaliter admonens ait: cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini; deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate.
21 ne ad uetus testamentum uideatur pertinere quod scriptum est: seruite domino in timore, et exultate ei cum tremore.
Augustinus HOME

bnf13367.153 ubk224.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik