monumenta.ch > Augustinus > § 38
Augustinus, De sancta virginitate, § 37 <<<     >>> § 39

Augustinus, De sancta virginitate, § 38

1 Non ego te, anima pia, pudica, quae adpetitum carnalem nec usque ad concessum coniugium relaxasti, quae decessurum corpus nec successori propagando indulsisti, quae fluitantia membra terrena in caeli consuetudinem suspendisti: non ego te, ut discas humilitatem, ad publicanos et peccatores mitto, qui tamen in regnum caelorum praecedunt superbos, non te ad hos mitto; indigni sunt enim, qui ab inmunditiae uoragine liberati sunt, ut ad eos imitandos mittatur inlibata uirginitas: ad regem caeli te mitto, ad eum, per quem creati sunt homines et qui creatus est inter homines propter homines; ad speciosum forma prae filiis hominum et contemptum a filiis hominum pro filiis hominum, ad eum, qui dominans angelis inmortalibus non dedignatus est seruire mortalibus.
2 eum certe humilem non iniquitas, sed caritas fecit, caritas, quae non aemulatur, non inflatur, non quaerit quae sua sunt, quia et Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum de illo est: obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
3 uade, ueni ad illum et disce, quoniam mitis est et humilis corde.
4 non ibis ad eum, qui oculos ad caelum leuare non audebat onere iniquitatis, sed ad eum, qui de caelo descendit pondere caritatis; non ibis ad eam, quae domini sui pedes lacrimis rigauit quaerens indulgentiam grauium peccatorum, sed ibis ad eum, qui, cum daret indulgentiam omnium peccatorum, lauit pedes seruorum suorum.
5 noui dignitatem uirginitatis tuae: non tibi propono imitandum publicanum humiliter accusantem delicta sua, sed timeo tibi pharisaeum superbe iactantem merita sua.
6 non dico: esto qualis illa, de qua dictum est: dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum, sed metuo, ne, cum tibi modicum dimitti putas, modicum diligas.
Augustinus HOME

bnf13367.152 ubk224.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik