monumenta.ch > Augustinus > § 37
Augustinus, De sancta virginitate, § 36 <<<     >>> § 38

Augustinus, De sancta virginitate, § 37

1 Sed respice agmina uirginum, puerorum puellarumque sanctarum: in ecclesia tua eruditum est hoc genus; illic tibi a maternis uberibus pullulauit, in nomen tuum ad loquendum linguam soluit, nomen tuum uelut lac infantiae suae suxit infusum.
2 non potest quisquam ex hoc numero dicere: qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate: immo etiam quod non iussistiaed tantummodo uolentibus arripiendum proposuisti dicens: qui potest capere, capiat, arripuerunt, uouerunt et propter regnum caelorum se ipsos non quia minatus es, sed quia hortatus es, castrauerunt.
3 His inclama, hi te audiant, quoniam mitis es et humilis corde.
4 hi quanto magni sunt, tanto humilent se in omnibus, ut coram te inueniant gratiam.
5 iusti sunt; sed numquid sicut tu iustificans inpium? casti sunt; sed eos in peccatis matres eorum in uteris aluerunt.
6 sancti sunt; sed tu etiam sanctus sanctorum.
7 uirgines sunt; sed nati etiam ex uirginibus non sunt.
8 et spiritu et carne integri sunt; sed uerbum caro factum non sunt.
9 et tamen discant non ab eis, quibus peccata dimittis, sed a te ipso agno dei, qui tollis peccata mundi, quoniam mitis es et humilis corde.
Augustinus HOME

bnf13367.152 ubk224.98