monumenta.ch > Augustinus > § 36
Augustinus, De sancta virginitate, § 35 <<<     >>> § 37

Augustinus, De sancta virginitate, § 36

1 Audiant te et ueniant ad te et mites atque humiles esse discant a te, qui misericordiam et ueritatem tuam requirunt, tibi uiuendo, tibi, non sibi.
2 audiat hoc laborans et oneratus, qua sarcina premitur, ut oculos ad caelum leuare non audeat, percutiens pectus ille peccator et propinquans de longinquo; audiat centurio non dignus, cuius tectum subires; audiat Zacchaeus maior publicanorum, quadruplo restituens lucra damnabilium peccatorum; audiat mulier in ciuitate peccatrix tanto lacrimosior pedibus tuis, quanto fuerat alienior a uestigiis tuis; audiant meretrices et publicani, qui scribas et pharisaeos praecedunt in regnum caelorum; audiat omne genus aegrorum, cum quibus tibi pro crimine sunt obiecta conuiuia, uidelicet quasi a sanis, qui medicum non quaerebant, cum tu non uenires uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam.
3 hi omnes, cum conuertuntur ad te, facile mitescunt et humilantur coram te, memores iniquissimae uitae suae et indulgentissimae misericordiae tuae, quia ubi abundauit peccatum, superabundauit gratia.
Augustinus HOME

bnf13367.151 ubk224.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik