monumenta.ch > Augustinus > § 34
Augustinus, De sancta virginitate, § 33 <<<     >>> § 35

Augustinus, De sancta virginitate, § 34

1 Curiosas et uerbosas malas innuptas Paulus apostolus notat et hoc uitium uenire dicit ex otio.
2 simul autem, inquit, et otiosae esse discunt circuire domos; non solum autem otiosae, uerum etiam curiosae et uerbosae, loquentes quae non oportet.
3 de his superius dixerat: iuniores autem uiduas euita; cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere uolunt, habentes damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt, id est in eo quod primo uouerant, non steterunt.
4 Nec tamen ait: nubunt, sed: nubere uolunt.
5 multas enim earum reuocat a nubendo non amor praeclari propositi, sed aperti dedecoris timor, ueniens et ipse a superbia, qua formidatur magis hominibus displicere quam deo.
6 haec igitur, quae nubere uolunt et ideo non nubunt, quia inpune non possunt, quae melius nuberent quam urerentur, id est quam occulta flamma concupiscentiae in ipsa concupiscentia uastarentur, quas paenitet professionis et piget confessionis, nisi correctum cor dirigant et dei timore rursus libidinem uincant, in mortuis deputandae sunt, sine in deliciis agant - unde dicit apostolus: quae autem in deliciis agit, uiuens mortua est - siue in laboribus atque ieiuniis nulla cordis correctione superfluis et magis ostentationi quam emendationi seruientibus.
7 non ego talibus magnam curam humilitatis ingero, in quibus superbia ipsa confunditur et conscientiae uulnere cruentatur.
8 nec ebriosis aut auaris aut alio quolibet damnabili morbi genere iacentibus, cum habeant corporalis continentiae professionem moribusque peruersis a suo nomine dissonent, hanc magnam sollicitudinem piae humilitatis inpono: nisi forte in his malis etiam ostentare se audebunt, quibus non sufficit, quod eorum supplicia differuntur.
9 nec de his ago in quibus est quidam placendi adpetitus aut elegantiore uestitu, quam tantae professionis necessitas postulat, aut capitis ligamento notabili siue protumidis umbonibus capillorum siue tegminibus ita teneris, ut retiola subter posita adpareant: his nondum de humilitate, sed de ipsa castitate uel integritate pudicitiae danda praecepta sunt.
10 da mihi profitentem perpetuam continentiam atque his et huius modi omnibus carentem uitiis et maculis morum, huic superbiam timeo, huic tam magno bono ex elationis tumore formido.
11 quo magis inest unde sibi placeat, eo magis uereor, ne sibi placendo illi displiceat, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Augustinus HOME

bnf13367.149 ubk224.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik