monumenta.ch > Augustinus > § 33
Augustinus, De sancta virginitate, § 32 <<<     >>> § 34

Augustinus, De sancta virginitate, § 33

1 Cum ergo Christianis omnibus custodienda sit humilitas, quandoquidem a Christo christiani appellantur, cuius euangelium nemo diligenter intuetur, qui non eum doctorem humilitatis inueniat, tum maxime uirtutis huius sectatores et conseruatores eos esse conuenit, qui magno aliquo bono ceteris eminent, ut magnopere curent illud, quod primitus posui: quanto magnus es, tanto humila te in omnibus, et coram deo inuenies gratiam.
2 proinde quia perpetua continentia maximeque uirginitas magnum bonum est in sanctis dei, uigilantissime cauendum est, ne superbia corrumpatur.
Augustinus HOME

bnf13367.149 ubk224.98