Augustinus, De sancta virginitate, § 32
1 | Proinde pauca testimonia, quae dominus in mentem dare dignatur, ex doctrina Christi de humilitate commemoro, quae ad id quod intendi fortasse sufficiant. |
2 | sermo eius, quem primum prolixiorem ad discipulos habuit, inde coepit: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum estregnum caelorum: quos sine ulla controuersia humiles intellegimus. |
3 | fidem centurionis illius ideo praecipue laudauit nec se inuenisse in Israhel dixit tantam fidem, quia ille tam humiliter credidit, ut diceret: non sum dignus, ut sub tectum meum intres. |
4 | unde nec Matthaeus ob aliud eum dixit accessisse ad Iesum, cum apertissime Lucas insinuet, quod non ad eum ipse uenerit, sed amicos suos miserit. |
5 | nisi quia fidelissima humilitate magis ipse accessit quam illi, quos misit. |
6 | unde et illud propheticum est: excelsus est dominus et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit, utique tamquam non accedentia. |
7 | hinc et illi mulieri Chananaeae dicit:s o mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut uis, quam superius canem appellauerat nec ei panem filiorum proiciendum esse responderat. |
8 | quod illa humiliter accipiens dixerat: ita, domine; nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. |
9 | ac sic quod adsiduo clamore non inpetrabat, humili confessione promeruit. |
10 | hinc illi duo proponuntur orantes in templo, unus pharisaeus et alter publicanus, propter eos, qui sibi iusti uidentur et spernunt ceteros, et enumerationi meritorum praefertur confessio peccatorum. |
11 | et utique deo gratias agebat pharisaeus ex his, in quibus sibi multum placebat. |
12 | gratias, inquit, tibi ago, quia non sum sicut ceteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut et publicanus iste. |
13 | ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo. |
14 | publicanus autem de longinquo stabat nec oculos ad caelum audebat leuare, sed percutiebat pectus suum dicens: propitius esto mihi peccatori. |
15 | sequitur autem diuina sententia: amen dico uobis, descendit iustificatus de templo publicanus magis quam ille pharisaeus. |
16 | deinde causa ostenditur. |
17 | cur hoc iustum sit: quoniam is qui se exaltat humilabitur, et qui se humilat exaltabitur. |
18 | fieri ergo potest, ut quisque et mala uera deuitet et uera bona in se consideret et de his patri luminum gratias agat, a quo descendit omne datum optimum et omne donum perfectum, et tamen elationis uitio reprobetur, si aliis peccatoribus maximeque peccata in oratione confitentibus uel sola cogitatione, quae coram deo est, superbus insultat, quibus non exprobratio cum inflatione, sed miseratio sine desperatione debetur. |
19 | quid illud quod quaerentibus inter se discipulis, quisnam eorum maior esset, puerum paruulum constituit ante oculos eorum dicens: nisi fueritis sicut puer iste, non intrabitis in regnum caelorum? nonne humilitatem maxime commendauit et in ea meritum magnitudinis posuit? uel cum filiis Zebedaei latera eius in sedium sublimitate concupiscentibus ita respondit, ut passionis eius calicem potius bibendum cogitarent, in quo se humilauit usque ad mortem, mortem autem crucis, quam superbo adpetitu praeferri ceteris postularent, quid ostendit nisi eis se futurum altitudinis largitorem, qui eum doctorem humilitatis antea sequerentur? iam uero quod exiturus ad passionem lauit pedes discipulis monuitque apertissime ut hoc facerent condiscipulis atque conseruis, quod eis fecisset magister et dominus. |
20 | quantum commendauit humilitatem! cui commendandae etiam tempus illud elegit, quo eum proxime moriturum cum magno desiderio contuebantur, hoc utique praecipue memoria retenturi, quod magister imitandus ultimum demonstrasset. |
21 | at ille hoc fecit illo tempore, quod utique potuit et aliis antea diebus, quibus cum eis fuerat conuersatus, quando si fieret, hoc ipsum quidem traderetur, sed utique non sic acciperetur.. |