monumenta.ch > Augustinus > § 31
Augustinus, De sancta virginitate, § 30 <<<     >>> § 32

Augustinus, De sancta virginitate, § 31

1 Vnde huius muneris magnitudo, ad quod capessendum pro nostris uiribus hortati sumus, quanto est excellentius atque diuinius, tanto magis admonet sollicitudinem nostram non solum de gloriosissima castitate, uerum etiam de tutissima humilitate aliquid loqui.
2 cum ergo perpetuae continentiae professores se coniugatis conparantes secundum scripturas compererint eos infra esse et opere et mercede et uoto et praemio, statim ueniat in mentem quod scriptum est: quanto magnus es, tanto humila te in omnibus, et coram deo inuenies gratiam.
3 mensura humilitatis cuique ex mensura ipsius magnitudinis data est: cui est periculosa superbia, quae amplius amplioribus insidiatur.
4 hanc sequitur inuidentia, tamquam filia pedisequa; eam quippe superbia continuo parit nec umquam est sine tali prole atque comite.
5 quibus duobus malis, hoc est superbia et inuidentia, diabolus diabolus est.
6 itaque contra superbiam, matrem inuidentiae.
7 maxime militat uniuersa disciplina christiana.
8 haec enim docet humilitatem, qua et adquirat et custodiat caritatem.
9 de qua cum dictum esset: caritas non aemulatur, uelut si causam quaereremus, unde fiat, ut non aemuletur, continuo subdidit: non inflatur, tamquam diceret: ideo non habet inuidentiam, quia nec superbiam.
10 doctor itaque humilitatis Christus primo semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut homo, humilauit semet ipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
11 ipsa uero doctrina eius, quam adtente insinuet humilitatem atque huic praecipiendae uehementer insistat, quia explicare facile possit atque in hanc rem demonstrandam testimonia cuncta congerere? hoc facere conetur uel faciat, quisquis seorsum de humilitate uoluerit scribere.
12 huius autem operis aliud propositum est, quod de tam magna re susceptum est, ut ei maxime sit cauenda superbia.
Augustinus HOME

bnf13367.146 ubk224.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik