monumenta.ch > Augustinus > § 30
Augustinus, De sancta virginitate, § 29 <<<     >>> § 31

Augustinus, De sancta virginitate, § 30

1 Yos etiam qui hoc nondum uouistis, qui potestis capere, capite; perseueranter currite.
2 ut conprehendatis.
3 tollite hostias quisque suas et introite in atria domini, non ex necessitate potestatem habentes uestrae uoluntatis.
4 neque enim sicut: non moechaberis, non occides, ita dici potest: non nubes; illa exiguntur, ista offeruntur.
5 si fiant ista, laudantur; nisi fiant illa, damnantur.
6 in illis dominus debitum imperat uobis; in his autem quidquid amplius supererogaueritis, in redeundo reddet uobis.
7 cogitate, quidquid illud est, in muro eius locum nominatum meliorem multo quam filiorum atque filiarum, cogitate illic nomen aeternum.
8 quis explicat quale nomen erit? quidquid tamen erit, aeternum erit.
9 hoc credendo et sperando et amando potuistis coniugia non deuitare prohibita, sed transuolare concessa.
Augustinus HOME

bnf13367.146 ubk224.98