monumenta.ch > Augustinus > § 29
Augustinus, De sancta virginitate, § 28 <<<     >>> § 30

Augustinus, De sancta virginitate, § 29

1 Sed ecce ille agnus graditur itinere uirginali.
2 quomodo post eum ibunt qui hoc amiserunt, quod nullo modo recipiunt? uos ergo, uos ite post eum, uirgines eius; uos et illuc ite post eum, quia propter hoc unum quocumque ierit sequimini eum.
3 ad quodlibet enim aliud sanctitatis donum quo eum sequantur hortari possumus coniugatos praeter hoc quod inreparabiliter amiserunt.
4 uos itaque sequimini eum tenendo perseueranter, quod uouistis ardenter.
5 facite cum potestis, ne uirginitatis bonum a nobis pereat, cui facere nihil potestis ut redeat.
6 uidebit uos cetera multitudo fidelium.
7 quae agnum ad hoc sequi non potest, uidebit, nec inuidebit; et conlaetando uobis, quod in se non habent, habebunt in nobis.
8 nam et illud canticum nouum proprium uestrum dicere non poterit; audire autem poterit et delectari uestro tam excellenti bono.
9 sed uos, qui et dicetis et audietis, quia et hoc quod dicetis a uobis audietis, felicius exultabitis iucundiusque regnabitis.
10 de maiore tamen uestro gaudio nullus maeror erit quibus hoc deerit.
11 agnus quippe, quem uos quocumque ierit sequimini, nec eos deseret qui eum quo uos non ualent sequi.
12 omnipotentem agnum loquimur.
13 et uobis praeibit et ab eis non abibit, cum erit deus omnia in omnibus.
14 et qui minus habebunt, a uobis non abhorrebunt.
15 ubi enim nulla est inuidentia, consors est differentia.
16 praesumite itaque, fidite, roboramini, permanete, qui uouetis et redditis domino deo uestro uota perpetuae continentiae non propter praesens saeculum, sed propter regnum caelorum.
Augustinus HOME

bnf13367.145 ubk224.97

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik