monumenta.ch > Augustinus > § 28
Augustinus, De sancta virginitate, § 27 <<<     >>> § 29

Augustinus, De sancta virginitate, § 28

1 Sequantur itaque agnum ceteri fideles, qui uirginitatem corporis amiserunt, non quocumque ille ierit, sed quousque ipsi potuerint.
2 possunt autem ubique, praeter cum in decore uirginitatis incedit.
3 beati pauperes spiritu, imitamini eum, qui propter uos pauper factus est, cum diues esset.
4 beati mites, imitamini eum, qui dixit: discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde.
5 beati lugentes, imitamini eum, qui fleuit super Hierusalem.
6 beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, imitamini eum, qui dixit: meus cibus est ut faciam uoluntatem eius qui misit me.
7 beati misericordes, imitamini eum, qui uulnerato a latronibus et in uia iacenti semiuiuo desperatoque subuenit.
8 beati mundicordes, imitamini eum, qui peccatum non fecit nec inuentus 'est dolus in ore eius.
9 beati pacifici, imitamini eum, qui pro suis persecutoribus dixit: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
10 beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, imitamini eum, qui pro uobis passus est, relinquensuobis exemplum, ut sequamini uestigia eius.
11 haec qui imitantur, in his agnum sequuntur.
12 sed certe etiam coniugati possunt ire per ista uestigia, etsi non perfecte in eadem forma ponentes pedem, uerumtamen in eisdem semitis gradientes.
Augustinus HOME

bnf13367.144 ubk224.97

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik