monumenta.ch > Augustinus > § 27
Augustinus, De sancta virginitate, § 26 <<<     >>> § 28

Augustinus, De sancta virginitate, § 27

1 Pergite itaque sancti dei, pueri ac puellae, mares ac feminae, caelibes et innuptae, pergite perseueranter in finem; laudate dominum dulcius, quem cogitatis uberius; sperate felicius, cui seruitis instantius; amate ardentius, cui placetis adtentius; lumbis accinctis et lucernis ardentibus expectate dominum, quando ueniat a nuptiis.
2 uos adferetis ad nuptias agni canticum nouum, quod cantabitis in citharis uestris.
3 non utique tale, quale cantat uniuersa terra, cui dicitur: cantate domino canticum nouum, cantate domino uniuersa terra, sed tale, quale nemo poterit dicere nisi uos.
4 sic enim uos uidit in Apocalypsi quidam prae ceteris dilectus ab agno, qui discumbere super pectus eius solitus erat et bibebat et eructuabat mirabilia super caelestia uerbum dei.
5 ipse uos uidit duodecies duodena milia sanctorum citharoedorum inlibatae uirginitatis in corpore, inuiolatae ueritatis in corde; et quia sequimini agnum quocumque ierit, scripsit ille de uobis.
6 quo ire putamus hunc agnum.
7 quo nemo eum sequi uel audeat uel ualeat nisi uos? quo putamus eum ire? in quos saltus et prata? ubi credo sunt gramina gaudia; non gaudia saeculi huius uana, insaniae mendaces, nec gaudia qualia in ipso regno dei ceteris non uirginibus, sed a ceterorum omnium gaudiorum sorte distincta, gaudia uirginum Christi, de Christo, in Christo, cum Christo, post Christum, per Christum, propter Christum.
8 gaudia propria uirginum Christi non sunt eadem non uirginum, quamuis Christi; nam sunt aliis alia, sed nullis talia.
9 ite in haec, sequimini agnum, quia et agni caro utique uirgo.
10 hoc enim in se retinuit auctus, quod matri non abstulit conceptus et natus.
11 merito eum sequimini uirginitate cordis et carnis, quocumque ierit.
12 quid est enim sequi nisi imitari? quia Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, sicut ait apostolus Petrus, ut sequamur uestigia eius.
13 hunc in eo quisque sequitur, in quo imitatur: non in quantum ille filius dei est unus, per quem facta sunt omnia, sed in quantum filius hominis, quia oportebat, in se praebuit imitanda.
14 et multa in illo ad imitandum omnibus proponuntur, uirginitas autem carnis non omnibus; non enim habent quid faciant, ut uirgines sint, in quibus iam factum est, ut uirgines non sint.
Augustinus HOME

bnf13367.143 ubk224.97

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik