Augustinus, De sancta virginitate, § 26
1 | Quid sibi ergo uult, inquiunt, ille denarius, qui opere uineae terminato aequaliter omnibus redditur, siue his, qui ex prima hora, siue his, qui una hora operati sunt? quid utique? nisi aliquid significat, quod omnes communiter habebunt, sicuti est ipsa uita aeterna, ipsum regnum caelorum, ubi erunt omnes, quos deus praedestinauit, uocauit, iustificauit. |
2 | glorificauit? oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. |
3 | hic est ille denarius, merces omnium; stella tamen ab stella differt in gloria. |
4 | sic et resurrectio mortuorum. |
5 | haec sunt merita diuersa sanctorum. |
6 | si enim caelum significaretur illo denario, nonne in caelo esse omnibus est commune sideribus? et tamen alia est gloria solis. |
7 | alia gloria lunae, alia stellarum. |
8 | si denarius ille pro sanitate corporis poneretur, nonne, cum recte ualemus omnibus membris, communis est sanitas et, si usque in mortem permaneat, pariter et aequaliter omnibus inest? et tamen posuit deus membra, singulum quodque eorum in corpore prout uoluit, ut nec totum sit oculus nec totum auditus nec totum odoratus et quidquid aliud habet suam proprietatem, quamuis aequaliter habeat cum omnibus sanitatem. |
9 | ita quia ipsa uita aeterna pariter erit omnibus sanctis, aequalis denarius omnibus adtributus est; quia uero in ipsa uita aeterna distincte fulgebunt lumina meritorum, multae mansiones sunt apud patrem. |
10 | ac per hoc in denario quidem non impari non uiuet alius alio prolixius; in multis autem mansionibus honoratur alius alio clarius. |