Augustinus, De sancta virginitate, § 25
1 | Nec sane spiritus sanctus tacuit, quod contra istos inpudentissime ac dementissime peruicaces apertum atque inconcussum ualeret eorumque beluinum inpetum ab ouili suo inexpugnabili munitione repelleret. |
2 | cum enim dixisset de spadonibus: dabo eis in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem multo quam filiorum atque filiarum, ne quis nimium carnalis existimaret aliquid in his uerbis temporale sperandum, continuo subiecit: nomen aeternum dabo eis, nec umquam deerit, tamquam diceret: quid tergiuersaris inpia caecitas?quid tergiuersaris? quid serenitati ueritatis nebulas tuae peruersitatis offundis? quid in tanta scripturarum luce tenebras unde insidieris inquiris? quid temporalem tantummodo utilitatem promittis continentibus sanctis? nomen aeternum dabo eis. |
3 | quid ab omni concubitu inmunes et eo quoque ipso, quo hinc sese abstinent, ea quae sunt domini cogitantes, quomodo placeant domino, ad terrenam commoditatem referre conaris? nomen aeternum dabo eis. |
4 | quid regnum caelorum, propter quod se castrauerunt sancti spadones, in hac tantum uita intellegendum esse contendis? nomen aeternum dabo eis. |
5 | et si forte hic ipsum aeternum pro diuturno conaris accipere, addo, accumulo, inculco: n e.c umquam deerit. |
6 | quid quaeris amplius? quid dicis amplius? aeternum hoc nomen, quidquid illud est, spadonibus dei, quod utique gloriam quandam propriam excellentemque significat, non erit commune cum multis. |
7 | quamuis in eodem regno et in eadem domo constitutis. |
8 | nam ideo fortassis et nomen dictum est, quod eos, quibus datur, distinguit a ceteris. |