Augustinus, De sancta virginitate, § 24
1 | De quibus autem spadonibus loquitur deus per Esaiam prophetam, quibus se dicit daturum in domo sua et in muro suo locum nominatum, meliorem multo quam filiorum atque filiarum, nisi de his, qui se ipsos castrant propter regnum caelorum? nam illis, quibus ipsum uirile membrum debilitatur, ut generare non possint, sicut sunt eunuchi diuitum et regum, sufficit utique, cum christiani fiunt et dei praecepta custodiunt, eo tamen proposito sunt, ut coniuges si potuissent haberent, ceteris in domo dei coniugatis fidelibus adaequari, qui prolem licite pudiceque susceptam in dei timore nutriunt, docentes filios suos, ut ponant in deo spem suam, non autem accipere meliorem locum quam est filiorum atque filiarum. |
2 | neque enim uxores animi uirtute sed carnis necessitate non ducunt. |
3 | contendat sane qui uoluerit de his prophetam spadonibus hoc praenuntiasse, qui corpore abscisi sunt, iste quoque error causae quam suscepimus suffragatur. |
4 | neque enim spadones istos eis qui in domo eius non habent locum praetulit deus, sed eis utique qui in filiis generandis coniugalis uitae meritum seruant. |
5 | nam cum dicit: dabo eis locum multo meliorem, ostendit et coniugatis dari, sed multo inferiorem. |
6 | ut ergo concedamus in domo dei praedictos futuros eunuchos secundum carnem, qui in populo Israhel non fuerunt, quia et ipsos uidemus, cum iudaei non fiant, tamen fieri christianos, nec de illis dixisse prophetam, qui proposito continentiae coniugia non quaerentes se ipsos castrant propter regnum caelorum: itane tanta dementia quisquam est contrarius ueritati, ut in carne factos eunuchos meliorem quam coniugati locum in domo dei habere credat et pio proposito continentes, corpus usque ad contemptas nuptias castigantes, se ipsos non in corpore, sed in ipsa concupiscentiae radice castrantes, caelestem et angelicam uitam in terrena mortalitate meditantes, coniugatorum meritis pares esse contendat et Christo laudanti eos, qui se ipsos castrauerunt, non propter hoc saeculum, sed propter regnum caelorum Christianus contradicat, adfirmans hoc uitae praesenti esse utile, non futurae? quid aliud istis restat, nisi ut ipsum regnum caelorum ad hanc temporalem uitam, in qua nunc sumus, adserant pertinere? cur enim non et in hanc insaniam progrediatur caeca praesumptio? et quid hac adsertione furiosius? nam etsi regnum caelorum aliquando ecclesia etiam quae hoc tempore est appellatur, ad hoc utique sic appellatur, quia futurae uitae sempiternaeque colligitur. |
7 | quamuis ergo promissionem habeat uitae praesentis et futurae, in omnibus tamen bonis operibus suis non respicit quae uidentur, sed quae non uidentur. |
8 | quae enim uidentur, temporalia sunt: quae autem non uidentur, aeterna. |