monumenta.ch > Augustinus > § 23
Augustinus, De sancta virginitate, § 22 <<<     >>> § 24

Augustinus, De sancta virginitate, § 23

1 Postremo ipsum dominum audiamus euidentissimam hinc sententiam proferentem.
2 nam cum de coniugibus non separandis nisi causa fornicationis diuine ac terribiliter loqueretur, dixerunt ei discipuli: si talis est causa cum uxore.
3 non expedit nubere.
4 quibus ille, non omnes, inquit, capiunt uerbum hoc.
5 sunt enim spadones qui ita nati sunt; sunt autem alii qui ab hominibus facti sunt; et sunt spadones qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum.
6 qui potest capere, capiat.
7 quid ueracius, quid lucidius dici potuit? Christus dicit, ueritas dicit, uirtus et sapientia dei dicit eos, qui pio proposito ab uxore ducenda se continuerint, castrare se ipsos propter regnum caelorum, et contra humana uanitas inpia temeritate contendit eos, qui hoc faciunt, praesentem tantummodo necessitatem molestiarum coniugalium deuitare, in regno autem caelorum amplius quidquam ceteris non habere!
Augustinus HOME

bnf13367.140 ubk224.97