Augustinus, De sancta virginitate, § 22
1 | Nunc iam scripturarum diuinarum euidentissimis testimoniis, quae pro nostrae memoriae modulo recordari ualuerimus, clarius adpareat non propter praesentem huius saeculi uitam, sed propter futuram, quae in regno caelorum promittitur, perpetuam continentiam deligendam. |
2 | quis autem hoc non aduertat in eo, quod paulo post idem apostolus ait: qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt domini, quomodo placeat domino; qui autem matrimonio iunctus est, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. |
3 | et diuisa est mulier innupta et uirgo: quae innupta est, sollicita est quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat uiro? non utique ait: cogitat ea, quae securitatis sunt in hoc saeculo, ut sine grauioribus molestiis tempus transigat; neque ad hoc diuisam dicit innuptam et uirginem ab ea, quae nupta est, id est distinctam atque discretam, ut innupta in hac uita secura sit propter temporales molestias euitandas, quibus nupta non caret, sed, cogitat, inquit, quae sunt domini, quomodo placeat domino, et: sollicita est quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu. |
4 | nisi forte usque adeo quisque insipienter contentiosus est, ut conetur adserere non propter regnum caelorum, sed propter praesens saeculum domino placere nos uelle aut propter uitam istam, non propter aeternam esse sanctas et corpore et spiritu. |
5 | hoc credere quid est aliud nisi miserabiliorem esse omnibus hominibus? sic enim apostolus ait: si in hac uitatantuminChristo sperantes sumusmiserabiliores sumus omnibus hominibus. |
6 | anuero qui frangit panem suum esurienti, si tantum propter hanc uitam facit, stultus est, et ille erit prudens, qui castigat corpus suum usque ad continentiam, qua nec coniugio misceatur, si ei nihil proderit in regno caelorum? |