monumenta.ch > Augustinus > § 21
Augustinus, De sancta virginitate, § 20 <<<     >>> § 22

Augustinus, De sancta virginitate, § 21

1 Hic dicet aliquis: quid hoc pertinet ad sacram uirginitatem uel perpetuam continentiam, cuius praedicatio isto sermone suscepta est? cui respondeo primo, quod superius commemoraui, ex hoc gloriam maioris illius boni esse maiorem, quod eius adipiscendae causa bonum coniugale transcenditur, non peccatum coniugii deuitatur.
2 alioquin perpetuae continentiae non praecipue laudari, sed tantum non uituperari sufficeret, si propterea teneretur, quoniam nubere crimen esset.
3 deinde quia non humana sententia, sed diuina scripturae auctoritate ad tam excellens donum homines exhortandi sunt, non mediocriter neque praetereunter agendum est, ne cuiquam ipsa diuina scriptura in aliquo mentita uideatur.
4 dehortantur enim potius quam exhortantur uirgines sacras, qui eas sic permanere nuptiarum damnatione conpellunt.
5 unde enim confidant uerum esse, quod scriptum est: et qui non dat nuptum melius facit, si falsum putant esse, quod iuxta superius nihilominus scriptum est: et qui dat uirginem suam, bene facit? si autem loquenti scripturae de nuptiarum bono indubitanter crediderint, eadem caelestis eloquii ueracissima auctoritate firmatae ad melius suum feruenti ac fidenti alacritate transcurrent.
6 unde iam satis pro suscepto negotio diximus et, quantum potuimus, demonstrauimus nec illud, quod ait apostolus: existimo autem hoc bonum esse propter praesentem necessitatem, sic esse accipiendum, tamquam in hoc saeculo meliores sint sacrae uirgines fidelibus coniugatis, in regno autem caelorum atque in futuro saeculo pares sint, nec illud, ubi ait de nubentibus: tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem uobis parco ita intellegendum, tamquam nuptiarum peccatum et damnationem maluerit tacere quam dicere.
7 harum quippe duarum sententiarum singulas duo errores sibimet contrarii non eas intellegendo tenuerunt.
8 illam enim de praesenti necessitate illi pro se interpretantur, qui nubentes non nubentibus aequare contendunt, hanc uero, ubi dictum est: ego autem uobis parco, illi, qui nubentes damnare praesumunt.
9 nos autem secundum scripturarum sanctarum fidem sanamque doctrinam nec peccatum esse dicimus nuptias et earum tamen bonum non solum infra uirginalem, uerum etiam infra uidualem continentiam constituimus praesentemque necessitatem coniugatorum non quidem ad uitam aeternam, uerumtamen ad excellentem gloriam et honorem, qui perpetuae continentiae reseruatur, inpedire eorum meritum dicimus neque hoc tempore nisi eis, qui se non continent, nuptias expedire tribulationemque carnis ex affectu carnali uenientem, sine quo nuptiae incontinentium esse non possunt, nec tacere uoluisse apostolum uera praemonentem nec plenius explicare hominum infirmitati parcentem.
Augustinus HOME

bnf13367.138 ubk224.97

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik