monumenta.ch > Augustinus > § 19
Augustinus, De sancta virginitate, § 18 <<<     >>> § 20

Augustinus, De sancta virginitate, § 19

1 Ne quis autem putaret duorum operum, boni atque melioris, aequalia fore praemia, propterea contra eos disserendum fuit, qui quod ait apostolus: existimo autem hoc bonum esse propter praesentem necessitatem.
2 ita interpretati sunt, ut non propter regnum caelorum, sed propter saeculum praesens uirginitatem utilem dicerent; tamquam in illa uita aeterna nihil ceteris amplius habituri essent, qui hoc melius elegissent.
3 in qua disputatione cum ad illud ueniremus, quod idem apostolus ait: tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem uobis parco, in alios litigatores incurrimus, qui non aequales perpetuae continentiae nuptias facerent, sed eas omnino damnarent.
4 nam cum error uterque sit, uel aequare sanctae uirginitati nuptias uel damnare, nimis inuicem fugiendo duo isti errores aduersa fronte confligunt, quia ueritatis medium tenere noluerunt: quo et certa ratione et sanctarum scripturarum auctoritate nec peccatum esse nuptias inuenimus nec eas bono uel uirginalis continentiae uel etiam uidualis aequamus.
5 Alii quippe adpetendo uirginitatem nuptias tamquam adulterium detestandum esse putauerunt; alii uero defendendo conubium excellentiam perpetuae continentiae nihil mereri amplius quam coniugalem pudicitiam uoluerunt.
6 quasi uel Susannae bonum Mariae sit humiliatio uel Mariae maius bonum Susannae debeat esse damnatio.
Augustinus HOME

bnf13367.136 ubk224.97

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik