Augustinus, De sancta virginitate, § 18
1 | Ynde sectatores et sectatrices perpetuae continentiae et sacrae uirginitatis admoneo, ut bonum suum ita praeferant nuptiis, ne malum iudicent nuptias, neque fallaciter, sed plane ueraciter ab apostolo dictum nouerint: qui dat nuptum, bene facit; et qui non datnuptum, melius facit. |
2 | et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo non peccat. |
3 | et paulo post: beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meam sententiam. |
4 | et ne humana sententia putaretur, adiungit: puto autem, et ego spiritum dei habeo. |
5 | haec domi nica, haec apostolica, haec uera, haec sana doctrina est, sic eligere dona maiora, ne minora damnentur. |
6 | melior est in scriptura dei ueritas dei quam in cuiusquam mente aut carne uirginitas hominis. |
7 | quod castum est sic ametur, ut quod uerum est non negetur. |
8 | nam quid mali non possunt etiam de sua carne cogitare, qui credunt apostolicam linguam eo ipso loco, ubi uirginitatem corporis commendabat, a corruptione mendacii uirginem non fuisse? primitus ergo ac maxime qui bonum uirginitatis eligunt, scripturas sanctas firmissime teneant nihil esse mentitas ac per hoc etiam illud uerum esse, quod dictum est: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. |
9 | nec putent minui tam magnum integritatis bonum, si nuptiae non erunt malum. |
10 | immo uero hinc sibi potius maioris gloriae palmam praeparatam esse confidat, quae non damnari, si nuberet, timuit, sed honoratius coronari, quia non nuberet. |
11 | concupiuit. |
12 | qui ergo sine coniugio permanere uoluerint, non tamquam foueam peccati nuptias fugiant, sed tamquam collem minoris boni transcendant, ut in maioris continentiae monte requiescant. |
13 | ea quippe lege collis iste inhabitatur, ut non cum uoluerit quis emigret; mulier enim adligata est, quamdiu uir eius uiuit. |
14 | uerumtamen ad continentiam uidualem ab ipso tamquam gradu conscenditur; propter uirginalem uero uel declinandus est non consentiendo petitoribus uel transiliendus praeueniendo petitores. |