Augustinus, De sancta virginitate, § 17
1 | Tantum per hoc, quod breuiter posui, cautum fieri lectorem oportuit aduersus eos, qui in hoc, quod scriptum est: tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem uobis parco, nuptiis calumniantur. |
2 | quod eas ex obliquo sententia ista damnauerit; uelut ipsam damnationem noluerit dicere, cum ait: ego autem uobis parco, ut uidelicet, cum istis parcit, animae suae non pepercerit, si mentiendo dixit: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. |
3 | quod qui de sancta scriptura credunt uel credi uolunt, tamquam uiam sibi muniunt ad mentiendi licentiam uel ad defensionem suae peruersae opinionis, ubicumque aliud sentiunt quam sana doctrina postulat. |
4 | si quid enim manifestum de diuinis libris prolatum fuerit, quo eorum confutentur errores, hoc ad manum habent uelut scutum, quo se aduersus ueritatem quasi tuentes nudent a diabolo uulnerandos, ut dicant hoc auctorem libri non uerum dixisse, alias ut infirmis parceret, alias ut contemptores terreret, sicut occurrerit causa, qua eorum peruersa sententia defendatur. |
5 | atque ita dum ea, quae opinantur, defendere quam corrigere malunt, scripturarum sanctarum auctoritatem frangere conantur, qua una omnes ceruices superbae duraeque franguntur. |