Augustinus, De sancta virginitate, § 16
1 | Addidit tamen: tribulationem autem carnis habebunt huius modi, ego autem uobis parco, hoc modo exhortans ad uirginitatem continentiamque perpetuam, ut aliquantulum a nuptiis etiam deterreret, modeste sane, non tamquam a re mala et inlicita, sed tamquam ab onerosa ac molesta. |
2 | aliud est enim admittere carnis turpitudinem, aliud habere carnis tribulationem: illud est criminis facere, hoc laboris est pati, quem plerumque homines etiam pro officiis honestissimis non recusant. |
3 | sed pro habendo coniugio iam hoc tempore, quo non per carnis propaginem uenturo Christo ipsius prolis propagatione seruitur, istam tribulationem carnis, quam nupturis praedicit apostolus, suscipere tolerandam perstultum esset, nisi metueretur incontinentibus, ne temptante satana in peccata damnabilia laberentur. |
4 | quod autem se dicit eis parcere, quos ait tribulationem carnis habituros, nihil mihi interim sanius occurrit. |
5 | quam eum noluisse aperire et explicare uerbis eandem ipsam carnis tribulationem, quam praenuntiauit eis qui eligunt nuptias in suspicionibus zeli coniugalis, in procreandis filiis atque nutriendis, in timoribus et maeroribus orbitatis. |
6 | quotus enim quisque, cum se conubii uinculis adligauerit, non istis trahatur atque agitetur affectibus? quos neque nos exaggerare debemus, ne ipsis non parcamus, quibus parcendum extimauit apostolus. |