monumenta.ch > Augustinus > § 15
Augustinus, De sancta virginitate, § 14 <<<     >>> § 16

Augustinus, De sancta virginitate, § 15

1 Deinde adiungit idem apostolus et dicit: adligatus es uxori? ne quaesieris solutionem; solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem.
2 horum duorum quod prius posuit ad praeceptum pertinet, contra quod non licet facere.
3 non enim licet dimittere uxorem nisi ex causa fornicationis, sicut in euangelio ipse dominus dicit.
4 illud autem, quod addidit: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem, consilii sententia est, non praecepti; licet itaque facere, sed melius est non facere.
5 denique continuo subiecit: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat.
6 illud autem prius cum dixisset: adligatus es uxori? ne quaesieris solutionem, numquid addidit: et si solueris, non peccasti? iam enim supra dixerat: his autem qui sunt in coniugio praecipio non ego sed dominus, uxorem a uiro non discedere: quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari; fieri enim potest, ut non sua culpa, sed mariti discedat.
7 deinde ait: et uir uxorem ne dimittat, quod nihilominus ex praecepto domini posuit, nec ibi addidit: et si dimiserit, non peccat.
8 praeceptum est enim hoc, cui non oboedire peccatum est, non consilium, quo si uti nolueris, minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis.
9 propterea cum dixisset: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem, quia non praecipiebat, ne malum fieret, sed consulebat, ut melius fieret, continuo subiunxit: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat.
Augustinus HOME

bnf13367.133 ubk224.97

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik