Augustinus, De sancta virginitate, § 14
1 | Praesens ergo est uitanda necessitas, sed tamen quae aliquid bonorum inpedit futurorum: qua necessitate uita cogitur coniugalis cogitare quae mundi sunt, quomodo placeat uir uxori uel uxor uiro, non quod ea separent a regno dei, sicut sunt peccata, quae ideo praecepto, non consilio cohibentur, quia domino praecipienti non oboedire damnabile est; sed illud, quod in ipso dei regno amplius haberi posset, si amplius cogitaretur quomodo placendum esset deo, minus erit utique, cum hoc ipsum minus coniugii necessitate cogitatur. |
2 | ideo, de uirginibus, inquit, praeceptum domini non habeo; praecepto enim quisquis non obtemperat, reus est et debitor poenae. |
3 | proinde quia uxorem ducere uel nubere peccatum non est, si autem peccatum esset, praecepto uetaretur, propterea praeceptum domini de uirginibus nullum est. |
4 | sed quoniam deuitatis remissisue peccatis adeunda est uita aeterna, in qua est quaedam egregia gloria non omnibus in aeternum uicturis, sed quibusdam ibi tribuenda, cui consequendae parum est liberatum esse a peccatis, nisi aliquid ipsi liberatori uoueatur, quod non sit criminis non uouisse, sed uouisse ac reddidisse sit laudis, consilium, inquit, do, tamquam misericordiam consecutus a deo, ut fidelis essem; neque enim inuidere debeo fidele consilium, qui non meis meritis, sed dei misericordia sum fidelis; existimo itaque hoc bonum esse propter praesentem necessitatem. |
5 | hoc, inquit, unde praeceptum domini non habeo, sed consilium do, hoc est (de uirginibus existimo bonum esse' propter praesentem necessitatem. |
6 | noui enim quid praesentis temporis, cui coniugia seruiunt, necessitas cogat, ut ea quae dei sunt minus cogitentur, quam sufficit adipiscendae illi gloriae, quae non erit omnium quamuis in aeterna uita ac salute manentium; stella enim ab stella differt in gloria. |
7 | sic et resurrectio mortuorum. |
8 | bonum est ergo homini sic esse. |