monumenta.ch > Augustinus > § 13
Augustinus, De sancta virginitate, § 12 <<<     >>> § 14

Augustinus, De sancta virginitate, § 13

1 Vnde mirabiliter desipiunt, qui putant huius continentiae bonum non esse necessarium propter regnum caelorum, sed propter praesens saeculum, quod scilicet coniugia terrenis curis pluribus atque artioribus distenduntur, qua molestia uirgines et continentes carent: quasi ob hoc tantum melius sit non coniugari, ut huius temporis relaxentur angustiae, non quod in futurum saeculum aliquid prosit.
2 hanc uanam sententiam ne cordis propria uanitate protulisse uideantur, adhibent ex apostolo testimonium, ubi ait: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a deo, ut fidelis essem.
3 existimo itaque hoc bonum esse propter praesentem necessitatem, quia bonum est homini sic esse.
4 ecce, inquiunt, ubi manifestat apostolus hoc propter praesentem necessitatem bonum esse, non propter futuram aeternitatem.
5 quasi praesentis necessitatis rationem haberet apostolus, nisi prouidens et consulens in futurum, cum omnis eius dispensatio nonnisi ad uitam aeternam uocet.
Augustinus HOME

bnf13367.132

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik