monumenta.ch > Augustinus > § 12
Augustinus, De sancta virginitate, § 11 <<<     >>> § 13

Augustinus, De sancta virginitate, § 12

1 Habeant coniugia bonum suum, non quia filios procreant, sed quia honeste, quia licite, quia pudice, quia socialiter procreant et procreatos pariter, salubriter, instanter educant, quia tori fidem inuicem seruant, quia sacramentum conubii non uiolant.
2 Haec tamen omnia humani officii sunt munera; uirginalis autem integritas et per piam continentiam ab omni concubitu inmunitas angelica portio est et in carne corruptibili incorruptionis perpetuae meditatio.
3 cedat huic omnis fecunditas carnis, omnis pudicitia coniugalis: illa non est in potestate, illa non est in aeternitate: fecunditatem carnalem non habet liberum arbitrium, pudicitiam coniugalem non habet caelum.
4 profecto habebunt magnum aliquid praeter ceteros in illa communi inmortalitate, qui habent aliquid iam non carnis in carne.
Augustinus HOME

bnf13367.132