Augustinus, De sancta virginitate, § 11
1 | Nec nos hoc in uirginibus praedicamus, quod uirgines sunt, sed quod deo dicatae pia continentia uirgines. |
2 | nam - quod non temere dixerim - felicior mihi uidetur nupta mulier quam uirgo nuptura; habet enim iam illa quod ista adhuc cupit, praesertim si nondum uel sponsa cuiusquam sit. |
3 | illa uni studet placere, cui data est, haec multis, incerta cui danda est; hoc uno pudicitiam cogitationis defendit a turba, quod non adulterum, sed maritum quaerit in turba. |
4 | illa igitur uirgo coniugatae merito praeponitur, quae nec multitudini se amandam proponit, cum amorem unius ex multitudine inquirit, nec se uni iam conponit inuento, cogitans quaesuntmundi, quoniodoplaceatuiro, sed speciosum forma prae filiis hominum sic amauit, ut, quia eum sicut Maria concipere carne non posset, ei corde concepto etiam carnem integram custodiret. |
5 | Hoc genus uirginum nulla corporalis fecunditas protulit; non est haec proles carnis et sanguinis. |
6 | si harum quaeritur mater, ecclesia est. |
7 | non parit uirgines sacras nisi uirgo sacra, illa quae desponsata est uni uiro casta exhiberi Christo. |
8 | ex illa non tota corpore, sed tota uirgine spiritu nascuntur sanctae uirgines et corpore et spiritu. |