monumenta.ch > Augustinus > § 10
Augustinus, De sancta virginitate, § 9 <<<     >>> § 11

Augustinus, De sancta virginitate, § 10

1 Nam ne illo quidem debent continentium meritis se conferre coniugia, quod ex eis uirgines procreantur; hoc enim non coniugii bonum est, sed naturae, quae sic diuinitus instituta est, ut ex quolibet humano utriusque sexus concubitu, siue ordinato et honesto siue turpi et inlicito, nulla femina nisi uirgo nascatur.
2 nulla tamen sacra uirgo nascitur; ita fit, ut uirgo nascatur etiam de stupro, sacra autem uirgo nec de coniugio.
Augustinus HOME

bnf13367.131