Augustinus, De sancta virginitate, § 8
1 | Nulla ergo carnis fecunditas sanctae uirginitati etiam carnis conparari potest. |
2 | neque enim et ipsa, quia uirginitas est, sed quia deo dicata est, honoratur, quae licet in carne seruetur, spiritus tamen religione ac deuotione seruatur. |
3 | ac per hoc spiritalis est etiam uirginitas corporis, quam uouet et seruat continentia pietatis. |
4 | sicut enim nemo inpudice utitur corpore nisi spiritu prius concepta nequitia, ita nemo pudicitiam seruat in corpore nisi spiritu prius insita castitate. |
5 | porro autem si pudicitia coniugalis, quamuis custodiatur in carne, animo tamen, non carni tribuitur, quo praeside atque rectore nulli praeter proprium coniugium caro ipsa miscetur, quanto magis quantoque honoratius in animi bonis illa continentia numeranda est, qua integritas carnis ipsi creatori animae et carnis uouetur, consecratur, seruatur! |