monumenta.ch > Augustinus > § 7
Augustinus, De sancta virginitate, § 6 <<<     >>> § 8

Augustinus, De sancta virginitate, § 7

1 Hoc dixi, ne forte audeat fecunditas coniugalis cum uirginali integritate contendere atque ipsam Mariam proponere ac uirginibus dei dicere: illa in corpore duas res habuit honorandas, uirginitatem et fecunditatem, quia et integra permansit et peperit; hanc felicitatem quoniam totam utraque habere non potuimus, partitae sumus, ut uos sitis uirgines, nos simus matres; uobis quod defit in prole, consoletur seruata uirginitas, nobis prolis lucro amissa compensetur integritas.
2 haec uox fidelium coniugatarum ad sacras uirgines utcumque ferenda esset, si christianos corpore parerent, ut hoc solo esset Mariae fecunditas carnis excepta uirginitate praestantior, quod illa ipsum caput horum membrorum, hae autem membra illius capitis procrearent; nunc uero etiamsi tales hac uoce contendant, quae ad hoc tantum uiris iunguntur atque miscentur, ut filios habeant, nihilque aliud de filiis cogitant, nisi ut eos Christo lucrentur, atque id mox ut potuerint faciunt, non tamen christiani ex earum carne nascuntur, sed postea fiunt ecclesia pariente per hoc, quod membrorum Christi spiritaliter mater est, cuius etiam spiritaliter uirgo est.
3 cui sancto partui cooperantur et matres, quae non christianos corpore pepererant, ut fiant quod se corpore parere non potuisse nouerunt; per hoc tamen cooperantur, ubi et ipsae uirgines matresque Christi sunt, in fide scilicet, quae per dilectionem operatur.
Augustinus HOME

bnf13367.129

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik