monumenta.ch > Augustinus > § 6
Augustinus, De sancta virginitate, § 5 <<<     >>> § 7

Augustinus, De sancta virginitate, § 6

1 Ac per hoc illa una femina non solum spiritu, uerum etiam corpore et mater et uirgo.
2 et mater quidem spiritu non capitis nostri, quod est ipse saluator, ex quo magis illa spiritaliter nata est, quia omnes qui in eum crediderint, in quibus et ipsa est, recte filii sponsi appellantur, sed plane mater membrorum eius, quod nos sumus, quia cooperata est caritate, ut fideles in ecclesia nascerentur, quae illius capitis membra sunt, corpore uero ipsius capitis mater.
3 oportebat enim caput nostrum propter insigne miraculum secundum carnem nasci de uirgine, quo significaret membra sua de uirgine ecclesia secundum spiritum nascitura.
4 sola ergo Maria et spiritu et corpore mater et uirgo, et mater Christi et uirgo Christi; ecclesia uero in sanctis regnum dei possessuris spiritu quidem tota mater Christi est, tota uirgo Christi, corpore autem non tota, sed in quibusdam uirgo Christi, in quibusdam mater, sed non Christi.
5 et coniugatae quippe fideles feminae et deo uirgines dicatae sanctis moribus et caritate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quia uoluntatem patris faciunt, Christi spiritaliter matres sunt; quae autem coniugali uita corporaliter pariunt, non Christum, sed Adam pariunt et ideo currunt, ut sacramentis inbuti Christi membra fiant partus earum, quoniam quid pepererint norunt.
Augustinus HOME

bnf13367.129