Augustinus, De sancta virginitate, § 5
1 | Non est ergo, cur dei uirgines contristentur, quod etiam ipsae uirginitate seruata matres carnis esse non possunt; illum enim solum decenter uirginitas parere posset, qui in sua natiuitate parem habere non posset. |
2 | uerumtamen ille unius sanctae uirginis partus omnium sanctarum uirginum est decus, et ipsae cum Maria matres Christi sunt, si patris eius faciunt uoluntatem. |
3 | hinc enim et Maria laudabilius atque beatius Christi mater est secundum supra memoratam eius sententiam: quicumque facit uoluntatem patris mei qui in caelis est, ipse mihi frater et soror et mater est. |
4 | has sibi omnes propinquitates in populo, quem redemit, spiritaliter exhibet: fratres et sorores habet sanctos uiros et sanctas feminas, quoniam sunt illi in caelesti hereditate coheredes. |
5 | mater eius est tota ecclesia, quia membra eius, id est fideles eius per dei gratiam ipsa utique parit. |
6 | item mater eius est omnis anima pia faciens uoluntatem patris eius fecundissima caritate in his quos parturit, donec in eis ipse formetur. |
7 | Maria ergo faciens uoluntatem dei corporaliter Christi tantummodo mater est, spiritaliter autem et soror et mater. |