monumenta.ch > Augustinus > § 4
Augustinus, De sancta virginitate, § 3 <<<     >>> § 5

Augustinus, De sancta virginitate, § 4

1 Ipsa quoque uirginitas eius ideo gratior et acceptior, quia non eam conceptus Christus uiro uiolaturo quam conseruaret ipse praeripuit, sed priusquam conciperetur iam deo dicatam de qua nasceretur elegit.
2 hoc indicant uerba, quae sibi fetum adnuntianti angelo Maria reddidit.
3 quomodo, inquit, fiet istud, quoniam uirum non cognosco? quod profecto non diceret, nisi deo uirginem se ante uouisset.
4 sed quia hoc Israhelitarum mores adhuc recusabant, desponsata est uiro iusto, non uiolenter ablaturo, sed potius contra uiolentos custodituro quod illa iam uouerat.
5 quamquam etiamsi hoc solum dixisset: quomodo fiet istud? nec addidisset: quoniam uirum non cognosco, non quaesisset utique, promissum sibi filium quomodo femina paritura esset, si concubitura nupsisset.
6 poterat et iuberi uirgo permanere, in qua dei filius formam serui congruenti miraculo acciperet; sed exemplo sanctis futura uirginibus, ne putaretur sola uirgo esse debuisse, quae prolem etiam sine concubitu concipere meruisset, uirginitatem deo dicauit, cum adhuc quid esset conceptura nesciret, ut in terreno mortalique corpore caelestis uitae imitatio uoto fieret, non praecepto, amore eligendi, non necessitate seruiendi.
7 ita Christus nascendo de uirgine, quae, antequam sciret quis de illa fuerat nasciturus, uirgo statuerat permanere, uirginitatem sanctam adprobare maluit quam imperare.
8 ac sic etiam in ipsa femina, in qua formam serui accepit, uirginitatem esse liberam uoluit.
Augustinus HOME

bnf13367.127

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik