monumenta.ch > Augustinus > § 3
Augustinus, De sancta virginitate, § 2 <<<     >>> § 4

Augustinus, De sancta virginitate, § 3

1 Scriptum est in euangelio, quod mater et fratres Christi, hoc est consanguinei carnis eius, cum illi nuntiati fuissent et foris expectarent, quia non possent eum adire prae turba, ille respondit: quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? extendens manum super discipulos suos ait: hi sunt fratres mei; et quicumque fecerit uoluntatem patris mei, ipse mihi frater et mater et soror est, quid aliud nos docens nisi carnali cognationi genus nostrum spiritale praeponere nec inde beatos esse homines, si iustis et sanctis carnis propinquitate iunguntur, sed si eorum doctrinae ac moribus oboediendo atque imitando cohaerescunt? beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem Christi.
2 nam et dicenti cuidam: beatus uenter qui te portauit, ipse respondit: immo beati qui audiunt uerbum dei et custodiunt.
3 denique fatribus eius, id est secundum carnem cognatis, qui non in eum crediderunt, quid profuit illa cognatio? sic et materna propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset.
Augustinus HOME

bnf13367.127