Augustinus, De sancta virginitate, § 2
1 | Hoc isto sermone suscepimus; adiuuet Christus, uirginis filius et uirginum sponsus, uirginali utero corporaliter natus, uirginali conubio spiritaliter coniugatus. |
2 | cum igitur ipsa uniuersa ecclesia uirgo sit desponsata uni uiro Christo, sicut dicit apostolus, quanto digna sunt honore membra eius, quae hoc custodiunt etiam in ipsa carne, quod tota custodit in fide, quae imitatur matrem uiri sui et domini sui! nam ecclesia quoque et mater et uirgo est; cuius enim integritati consulimus, si uirgo non est? cuius prolem adloquimur, si mater non est? Maria corporaliter caput huius corporis peperit, ecclesia spiritaliter membra illius capitis parit. |
3 | in utraque uirginitas fecunditatem non inpedit, in utraque fecunditas uirginitatem non adimit. |
4 | proinde cum ecclesia uniuersa sit sancta et corpore et spiritu, nec tamen uniuersa sit corpore uirgo, sed spiritu, quanto sanctior est in his membris, ubi uirgo est et corpore et spiritu! |