monumenta.ch > Augustinus > § 1
>>> Augustinus, De sancta virginitate, § 2

Augustinus, De sancta virginitate, § 1

1 Librum de Bono Coniugali nuper edidimus, in quo etiam Christi uirgines commonuimus atque monuimus, ne propter excellentiam muneris amplioris, quod diuinitus acceperunt, contemnant in sui conparatione patres et matres populi dei hominesque illos, quos tamquam oliuam commendat apostolus, ne superbiat insertus oleaster, qui uenturo Christo etiam filiorum propagatione seruiebant, ideo meriti inferioris esse arbitrentur, quia iure diuino continentia conubio et nuptiis pia uirginitas anteponitur.
2 in illis quippe parabantur et parturiebantur futura, quae nunc impleri mirabiliter et efficaciter cernimus, quorum etiam uita coniugalis prophetica fuit: unde non consuetudine humanorum uotorum atque gaudiorum, sed ualde profundo consilio dei in quibusdam eorum fecunditas honorari, in quibusdam etiam fecundari sterilitas meruit.
3 hoc uero tempore quibus dictum est: si se non continent, nubant, non adhibenda est exhortatio, sed consolatio, quibus autem dictum est: qui potest capere capiat, exhortandi sunt, ne terreantur, et terrendi, ne extollantur.
4 non solum ergo praedicanda est uirginitas, ut ametur, uerum etiam monenda, ne infletur.
Augustinus HOME

bnf13367.40

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik