Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 21, 44.
1 | Quisquis ergo fuisse vel esse in hac vita aliquem hominem, vel aliquos homines putat, excepto uno Mediatore Dei et hominum, quibus necessaria non fuerit remissio peccatorum, contrarius est divinae Scripturae, ubi Apostolus ait: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Id. V, 12). |
2 | Et necesse est ut impia contentione asserat, esse posse homines, qui sine mediatore Christo liberante atque salvante sint liberi salvique a peccato; cum ille dixerit, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. |
3 | Non veni vocare iustos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13). |
4 | Quisquis autem dicit, post acceptam remissionem peccatorum ita quemquam hominem iuste vixisse in hac carne, vel vivere, ut nullum habeat omnino peccatum, contradicit apostolo Ioanni qui ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. I, 8). |
5 | Non enim ait, habuimus; sed, habemus. |
6 | Quod si quisquam asserit de illo peccato esse dictum, quod habitat in carne mortali nostra secundum vitium quod peccantis primi hominis voluntate contractum est, cuius peccati desideriis ne obediamus Paulus Apostolus praecipit (Rom. VI, 12); non autem peccare, qui eidem peccato, quamvis in carne habitanti, ad nullum opus malum omnino consensit, vel facti, vel dicti, vel cogitati, quamvis ipsa concupiscentia moveatur, quae alio modo peccati nomen accepit, quod ei consentire peccare sit, nobisque moveatur invitis: subtiliter quidem ista discernit, sed videat quid agatur de dominica oratione, ubi dicimus: Dimitte nobis debita nostra: quod, nisi fallor, non opus esset dicere, si nunquam, vel in lapsu linguae, vel in oblectanda cogitatione, eiusdem peccati desideriis aliquantulum consentiremus; sed tantummodo dicendum esset, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12, 13). |
7 | Nec Iacobus apostolus diceret, In multis offendimus omnes (Iacobi III, 2). |
8 | Non enim offendit, nisi cui mala concupiscentia contra iustitiae rationem appetendo seu vitando, faciendum vel dicendum vel cogitandum aliquid, quod non debuit, sive fallens, sive praevalens persuadet. |
9 | Postremo, si excepto illo Capite nostro, sui corporis salvatore, asseruntur vel fuisse, vel esse in hac vita aliqui homines iusti sine aliquo peccato, sive nunquam consentiendo desideriis eius, sive quia pro nullo peccato habendum est, quod tantum est, ut hoc pietati non imputet Deus (quamvis aliter sit beatus sine peccato, aliter autem beatus cui non imputat Dominus peccatum (Psal. XXVI, 9.), non nimis existimo reluctandum. |
10 | Scio enim quibusdam esse visum, quorum de hac re sententiam non audeo reprehendere, quanquam nec defendere valeam. |
11 | Sed plane quisquis negat, nos orare debere, ne intremus in tentationem (negat autem hoc qui contendit ad non peccandum gratiae Dei adiutorium non esse homini necessarium, sed sola lege accepta humanam sufficere voluntatem); ab auribus omnium removendum, et ore omnium anathemandum esse non dubito. |