Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 20, 43.
1 | Quale est autem, quod iste posuit in extremo: « Si quis dixerit, Potest fieri ut homo vel verbo non peccet? respondendum est, » inquit, « Si vult Deus, potest: vult enim Deus, ergo potest. |
2 | » Item ait: « Si quis dixerit, Fieri potest ut homo non in cogitatione delinquat? respondendum est, Si vult Deus, potest: vult enim Deus, ergo potest. |
3 | » Videte quemadmodum noluerit dicere, Si Deus adiuvet, potest; cui dicitur, Adiutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9): non utique ad corporalia bona capessenda et mala cavenda, sed ad gerendam perficiendamque iustitiam; propter quod dicimus, Ne nos in feras in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13). |
4 | Nec adiuvatur, nisi qui et ipse aliquid agit: adiuvatur autem, si invocat, si credit, si secundum propositum vocatus est: quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30). |
5 | Currimus ergo, cum proficimus, dum sanitas nostra in proficientibus currit (sicut etiam cicatrix currere dicitur, quando bene vulnus diligenterque curatur): ut ex omni parte perfecti sine ulla simus omnino infirmitate peccati; quod non solum vult Deus, verum etiam ut impleatur facit atque adiuvat. |
6 | Et hoc nobiscum agit gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, non solum praeceptis, sacramentis, exemplis; sed etiam Spiritu sancto, per quem latenter diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. V, 25, 5), quae interpellat gemitibus inenarrabilibus (Id. VIII, 26.), donec in nobis perficiatur sanitas, et Deus sicuti est, videndus aeterna veritate monstretur. |