monumenta.ch > Augustinus > 41
Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 19, 40. <<<     >>> 42.

Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 19, 41.

1 Videte tamen, obsecro, quale sit, ideo volenti et currenti misericordiam Dei non esse necessariam, quae illum etiam praevenit, ut curreret, quia de quodam ait Apostolus, Quod vult faciat: ibi, ut arbitror, ubi sequitur et dicit, Non peccat, si nubat.
2 Quasi pro magno habendum sit, velle nubere, ubi de adiutorio divinae misericordiae operosius disputatur.
3 Aut vero etiam ibi prodest aliquid velle, nisi Deus providentia, qua gubernat omnia, marem feminamque coniungat.
4 Aut quoniam ad Philemonem scripsit Apostolus, Ut non quasi ex necessitate bonum eius esset, sed voluntarium: quasi aliter sit voluntarium bonum, nisi cum Deus operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13).
5 Aut quia in Deuteronomio scriptum est, Vitam et mortem dedit ante faciem hominis, bonum et malum; et admonuit ut eligeret vitam: quasi et ipsa admonitio non de misericordia veniat; vel aliquid prodesset eligere vitam, nisi Deus eligendi charitatem inspiraret, et electam habere praestaret: de quo dictum est, Quoniam ira in indignatione eius, et vita in voluntate eius (Psal. XXIX, 6).
6 Aut quia dictum est, Si voles praecepta, servabunt te: quasi non debeat Deo agere gratias, quia praecepta voluit, qui desertus omni lumine veritatis haec velle non posset.
7 Positis ante hominem igne et aqua, quo vult quidem porrigit manum, sed altior est qui vocat altius quam omnis humana cogitatio: quandoquidem initium corrigendi cor fides est, sicut scriptum est, Venies, et pertransies ab initio fidei (Cant. IV, sec. LXX); et quisque ita eligit bonum, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3); et, Nemo potest ad me venire, ait Princeps fidei, nisi Pater qui misit me, traxerit eum.
8 Quod de fide dictum esse qua in eum creditur, satis evidenter postea explanat, ubi dicit: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed quidam sunt ex vobis qui non credunt.
9 Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes, et quis eum traditurus esset; et dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest ad me venire, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Ioan. VI, 44, 64, 65, 66).
Augustinus HOME