Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 19, 40.
1 | « Item dicunt, » inquit, « Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei » (Rom. IX, 16). |
2 | Quibus « respondendum esse » dicit, « quod idem apostolus alibi de quodam ait: Quod vult faciat (I Cor. VII, 36). |
3 | Item, » inquit, « ad Philemonem de Onesimo: Quem ego volueram apud me detinere, ut pro te mihi ministraret; sed sine consilio tuo nihil volui facere, ut non quasi ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium (Philem. 13, 14). |
4 | Item in Deuteronomio: Vitam et mortem dedit ante faciem tuam, bonum et malum; elige vitam, ut vivas (Deut. XXX, 15, 19). |
5 | Item apud Salomonem: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui: adiecit ei mandata et praecepta; si voles praecepta, servabunt te, et in posterum fidem placitam facere. |
6 | Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod vis porrige manum tuam. |
7 | Ante hominem bonum et malum, vita et mors, paupertas et honestas a Domino Deo sunt (Eccli. XV, 14-18). |
8 | Item apud Isaiam: Et si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis; si autem nolueritis nec obaudieritis me, gladius vos comedet. |
9 | Os enim Domini locutum est haec » (Isai. I, 19, 20). |
10 | Hic vero, quantumlibet isti se obtegant, aperiuntur. |
11 | Declarant enim se contra Dei gratiam vel misericordiam disputare, quam volumus impetrare cum dicimus, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra; vel, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 10, 13). |
12 | Utquid enim ista orando tanto gemitu petimus, si volentis hominis et currentis, non miserentis est Dei? Non quia hoc sine voluntate nostra agitur, sed quia voluntas non implet quod agit, nisi divinitus adiuvetur. |
13 | Haec est fidei sanitas, quae nos facit quaerere ut inveniamus, petere ut accipiamus, pulsare ut aperiatur nobis (Luc. XI, 9). |
14 | Contra istam qui disputat, contra se ipsum claudit ostium misericordiae Dei. |
15 | Nolo plura dicere de re tanta, quia melius eam committo fidelium gemitibus, quam sermonibus meis. |