monumenta.ch > Augustinus > 39


Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 18, 39.

1 « Item dicunt, » inquit, « Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est » (I Ioan, I, 8).
2 Et huic evidentissimo testimonio quasi contrariis testimoniis respondere conatus est, quod « idem sanctus Ioannes in eadem Epistola dicat, Hoc autem dico, fratres, ut non peccetis.
3 Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia semen ipsius in eo manet, et non potest peccare (Id. III, 9).
4 Item illic: Qui natus est ex Deo, non peccat, quia generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum (Id. V, 18).
5 Item illic, » inquit, « ubi de Salvatore ait: Quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret.
6 Omnis qui in eo manet, non peccat.
7 Omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
8 Item illic.
9 Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus.
10 Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: et omnis qui habet spem hanc in eum, sanctificat se, sicut et ipse sanctus est (Id. III, 5, 6, 2, 3).
11 » Et tamen cum haec omnia testimonia vera sint, verum est et illud quod proposuit, et non solvit, Quod si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
12 Ac per hoc, secundum id quod ex Deo nati sumus, in eo qui apparuit ut peccata tolleret, id est, in Christo manemus, et non peccamus; hoc est autem, quod homo interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16): secundum autem quod de homine illo nati sumus, per quem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12), sine peccato non sumus; quia sine illius infirmitate nondum sumus, donec illa renovatione, quae fit de die in diem, quoniam secundum ipsam ex Deo nati sumus, infirmitas tota sanetur, in qua ex primo homine nati sumus, et in qua sine peccato non sumus: cuius reliquiis in homine interiore manentibus, quamvis de die in diem minuantur in proficientibus, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
13 Quomodo enim verum est, Omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum: cum secundum visionem et cognitionem quae erit in specie, nemo eum in hac vita videat atque cognoscat; secundum autem visionem atque cognitionem quae est in fide, multi sint qui peccent, certe ipsi apostatae, qui tamen in eum aliquando crediderunt, ut de nullo eorum dici possit, secundum visionem et cognitionem quae adhuc in fide est, non vidit eum, neque cognovit eum? Sed intelligendum arbitror, quia renovatio perficienda videt et cognoscit: infirmitas vero absumenda non videt, nec cognoscit eum; in cuius quantiscumque reliquiis interius constitutis, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
14 Cum ergo per gratiam renovationis filii Dei simus, tamen propter reliquias infirmitatis nondum apparuit quid erimus: scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.
15 Tunc peccatum nullum erit, quia infirmitas nec interior nec exterior ulla remanebit.
16 Et omnis qui habet hanc spem in eum, sanctificat se, sicut et ipse sanctus est.
17 Sanctificat se, non per se ipsum, sed credendo in illum et invocando illum qui sanctificat sanctos suos: cuius sanctificationis perfectio, quae nunc proficit et crescit de die in diem, omnes infirmitatis reliquias ablatura est.
Augustinus HOME