Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 17, 38.
1 | « Item dicunt, » inquit, « Quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens » (Psal. CXLII, 2). |
2 | Et huic testimonio quasi respondit ad nihil aliud, nisi ut Scripturae sanctae inter se ligitare videantur: quarum concordiam nos debemus ostendere. |
3 | Ait enim: « Quibus respondendum est, quod de sancto Zacharia et Elisabeth evangelista testatur, dicens: Erant autem Zacharias et Elisabeth uxor eius iusti ambo in conspectu Domini, et incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela » (Luc. I, 6). |
4 | Qui iusti ambo utique legerant inter ipsa mandata, quemadmodum sua peccata mundarent. |
5 | Nam Zacharias, quod de omni sacerdote ex hominibus accepto in Epistola ad Hebraeos dicitur, etiam pro suis peccatis utique hostias offerebat (Hebr. V, 3). |
6 | Quomodo autem intelligendum sit quod dicitur, sine querela, iam supra satis, quantum opinor, ostendimus (Cap. 11, n. 23-28). |
7 | « Et beatus, » inquit, « Apostolus ait, Ut simus sancti et immaculati in conspectu eius » (Ephes. I, 4). |
8 | Hoc agitur, ut hoc simus; si immaculati intelligendi sunt, qui omnino sine peccato. |
9 | sunt. |
10 | Si autem immaculati sunt, qui sunt sine crimine; etiam in hac vita fuisse atque esse negare non possumus: quia non ideo sine ullo peccato est aliquis, quoniam non habet maculam criminis. |
11 | Unde et Apostolus cum ministros eligeret ordinandos, non ait, Si quis sine peccato; quod invenire non posset: sed ait, Si quis sine crimine (Tit. I, 6); quod utique posset. |
12 | Nec tamen iste ostendit, quemadmodum secundum suam causam debeamus accipere quod scriptum est: Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. |
13 | Aperta quippe sententia est de superiore versu illustrius declarata, Non intres, inquit, in iudicium cum servo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. |
14 | Iudicium timet, quia misericordiam desiderat, quae superexaltat iudicio. |
15 | Hoc est enim, Ne intres in iudicium cum servo tuo, noli me iudicare secundum te, qui es sine peccato: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens; quod de hac vita dictum sine difficili quaestione intelligitur; et quod ait, non iustificabitur, ad illam perfectionem iustitiae retulit, quae in hac vita non est. |