monumenta.ch > Augustinus > 37


Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 16, 37.

1 Item sibi opposuit testimonium Scripturarum, quod eis dici solet, Quia non est homo iustus in terra qui faciat bonum, et non peccet (Eccle. VII, 21).
2 Et quasi respondit aliis testimoniis, quia « Dominus de sancto Iob ait: Numquid considerasti servum meum Iob? Non enim est ei similis quisquam in terris, homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo » (Iob I, 8).
3 Unde iam superius disseruimus.
4 Nec tamen ipse ostendit nobis quomodo et Iob, si haec verba ita intelligenda sunt, sine ullo peccato fuerit in terra, et verum sit quod scriptum esse dixit, Non est homo iustus in terra qui faciat bonum, et non peccet.
Augustinus HOME