monumenta.ch > Augustinus > 17 IX > 36
Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 15, 35. <<<    

Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 15, 36.

1 Puto autem interesse inter rectum corde, et mundum corde.
2 Nam et rectus corde in ea quae ante sunt extenditur, ea quae retro sunt obliviscens, ut recto cursu, id est recta fide atque intentione perveniat, ubi habitet mundus corde (Philipp. III, 13, 14).
3 Sicut illa singula reddenda sunt singulis, ubi dictum est, Quis ascendet in montem Domini? aut qui stabit in loco sancto eius? Innocens manibus et mundus corde.
4 Innocens manibus ascendet, et mundus corde stabit: illud in opere est, illud in fine.
5 Et illic magis intelligendum quod dictum est, Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia.
6 Tunc enim erit vere bona substantia, id est, verae divitiae, cum transierit tota paupertas, id est, cum consumpta fuerit omnis infirmitas.
7 Nunc vero avertat se homo a delicto, cum proficiendo inde discedit, et renovatur de die in diem; et dirigat manus in opera misericordiae, et ab omni delicto mundet cor suum; misereatur, ut quod restat, per veniam dimittatur.
8 Hoc enim salubriter et sine vana inanique iactantia bene intelligitur, in eo quod dixit sanctus Ioannes, Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum, et quaecumque petierimus, accipiemus ab eo.
9 Hoc enim videtur isto loco admonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa oratione et petitione reprehendat: hoc est, ne forte cum coeperimus dicere, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; compungamur non facere quod dicimus, aut etiam non audeamus dicere quod non facimus, et fiduciam petendi amittamus.
Augustinus HOME