Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 15, 35.
1 | Tunc plene atque perfecte erit Ecclesia non habens maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi, quia tunc etiam erit vere gloriosa. |
2 | Cum enim non tantum ait, ut exhiberet sibi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, sed addidit, gloriosam (Ephes. V, 27); satis significavit, quando erit sine macula et ruga aut aliquo huiusmodi: tunc utique, quando gloriosa. |
3 | Non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, in tanta permixtione hominum pessimorum, in tantis opprobriis impiorum dicendum est eam esse gloriosam, quia reges ei serviunt, ubi est periculosior maiorque tentatio: sed tunc potius gloriosa erit, quando fiet quod idem ait apostolus, Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 4). |
4 | Cum enim Dominus ipse secundum formam servi, per quam se mediator coniunxit Ecclesiae, non fuerit glorificatus nisi resurrectionis gloria (unde dictum est, Spiritus non erat datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus [Ioan. VII, 39] ); quomodo dicenda est ante resurrectionem suam Ecclesia eius esse gloriosa? Mundat ergo eam nunc lavacro aquae in verbo (Ephes. V, 26), abluens peccata praeterita, et pellens ab ea dominationem malorum Angelorum: deinde perficiens eius sanitates, facit eam occurrere in illam gloriosam, sine macula et ruga. |
5 | Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 30). |
6 | In hoc mysterio dictum arbitror, Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor (Luc. XIII, 32), id est, perficior. |
7 | Dixit enim hoc ex persona corporis sui, quod est Ecclesia: dies ponens pro distinctis ordinatisque temporibus, quod et in sua resurrectione significavit in triduo. |