Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 15, 34.
1 | Tamen etiam illa vera sunt, quae respondendo subiecit, quod « Salvator ait in Evangelio, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). |
2 | Et quod David dicit: Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens manibus et mundo corde (Psal. XXIII, 3, 4). |
3 | Et alibi: Benefac, Domine, bonis et rectis corde (Psal. CXXIV, 4). |
4 | Item apud Salomonem: Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia (Eccli. XIII, 30). |
5 | Item illic: Averte te a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum (Id. XXXVIII, 10). |
6 | Item in Epistola Ioannis: Si cor nostrum non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum, et quaecumque petierimus, accipiemus ab eo » (I Ioan. II, 21, 22). |
7 | Hoc enim agitur voluntate, credendo, sperando, diligendo, corpus castigando, eleemosynas faciendo, iniurias ignoscendo, instanter orando, et proficiendi vires precando, veraciterque dicendo, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; et, Ne inferas nos in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12, 13). |
8 | Hoc prorsus agitur, ut cor mundetur, et peccatum omne tollatur; et quod rex iustus, cum in throno sederit, occultum invenerit minusque mundatum, eius misericordia remittatur; ut Deo videndo totum sanum mundumque reddatur. |
9 | Iudicium enim sine misericordia, sed illi qui non fecit misericordiam. |
10 | Superexaltat autem misericordia iudicio (Iacobi II, 13). |
11 | Quod si non esset, quae spes esset? Quandoquidem cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Tunc ergo per eius misericordiam iusti plene perfecteque mundati, fulgebunt in regno Patris sui sicut sol (Matth. XIII, 43). |