1 | « Item dicunt, » inquit, « Quis gloriabitur castum se habere cor? » Et ad hoc respondit multis testimoniis, volens ostendere posse esse in homine castum cor: nec tamen dicit quomodo accipiendum sit, quod proposuit contra se dici, Quis gloriabitur castum se habere cor, ne Scriptura divina in hoc testimonio, et in his per quae respondit, sibi ipsa adversaria videatur. |
3 | Quantalibet enim iustitia sit praeditus homo, cogitare debet, ne aliquid in illo, quod ipse non videt, inveniatur esse culpandum, cum rex iustus sederit in throno, cuius cognitionem fugere delicta non possunt, nec illa de quibus dictum est, Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Cum ergo rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8, 9)? Nisi forte isti, qui volunt in sua iustitia, non in ipsius iudicis misericordia gloriari. |